De Officiis, II, 76-77-78

76 – Laudat Africanum Panaetius quod fuerit abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alia maiora; laus abstinentiae non hominis est solum sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza quae fuit maxima potitus [est] Paulus; tantum in aerarium pecuniae invexit ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa. Quid? qui eius collega fuit in censura L. Mummius num quid copiosior cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.
77 – Nullum igitur vitium taetrius est ut eo unde digressa est referat se oratio quam avaritia praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque quod Apollo Pythius oraclum edidit Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram id videtur non solum Lacedaemoniis sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis possunt ii qui rei publicae praesunt quam abstinentia et continentia.
78 – Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant ut possessores pellantur suis sedibus aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant labefactant fundamenta rei publicae concordiam primum quae esse non potest cum aliis adimuntur aliis condonantur pecuniae deinde aequitatem quae tollitur omnis si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium ut supra dixi civitatis atque urbis ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia.

76 – Panezio loda l’Africano per il fatto che fu disinteressato. Ma perché mai? In lui ci furono altre doti maggiori. La lode di integrità non è solo propria di quell’uomo ma anche di quei tempi. Paolo s’impadronì di tutto il tesoro dei Macedoni che era enorme e versò nell’erario tanto denaro che il bottino di un solo generale permise di mettere fine alle tasse; ma egli non portò niente a casa sua tranne il ricordo eterno del nome. L’Africano imitò il padre e abbattuta Cartagine non fu per niente piu ricco. E che? Colui che fu suo collega nella pretura Lucio Mummio forse che diventò più ricco dopo aver distrutto sin dalle fondamenta una città ricchissima? Preferì abbellire l’Italia piuttosto che la sua casa; benché abbellita l’Italia la sua stessa casa mi sembra più ornata.
77 – Nessun vizio dunque è più vergognoso (per riportare il discorso là donde si è allontanato) dell’avidità soprattutto nei capi e negli amministratori di uno Stato. Considerare difatti lo Stato come fonte di guadagno non solo è vergognoso ma anche scellerato ed empio. Perciò quell’oracolo proferito da Apollo Pizio e cioè che Sparta non sarebbe perita per nessun’altra causa se non per l’avidità mi sembra che sia stato predetto non solo per gli Spartani ma anche per ogni popolo ricco. Coloro che sono a capo di uno Stato non possono con alcun altro mezzo procacciarsi più facilmente la benevolenza della moltitudine che con l’integrità morale e la moderazione.
78 – Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant ut possessores pellantur suis sedibus aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant labefactant fundamenta rei publicae concordiam primum quae esse non potest cum aliis adimuntur aliis condonantur pecuniae deinde aequitatem quae tollitur omnis si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium ut supra dixi civitatis atque urbis ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia.